- ANDROMACHUS
- I.ANDROMACHUSAchaei, qui Achaidem urbem in Aria condidit, pater, frater fuit Laodices, Seleuci Regis uxoris. Salmas. ad Solm. p. 984.II.ANDROMACHUSCretensis, Medicus Neronis, theriacae cognominis auctor, de qua versu quaedam ad Neronem scripsit. Vide Galen. l. 1 de antid. c. 1. et l. 1. de ther. ad Pis. c. 5. Astrologica quaedam eidem attribuuntur, Voss. de Scient. Math. c. 33. §. 10.III.ANDROMACHUSPraetor Alexandri M. cui Parmenio Syriam, quae Caele appellatur, tradidit, bello quod supererat, interfuturus. Curt. l. 4. c. 5. Hunc vivum Samaritae cremaverunt. Ibid. c. 8.IV.ANDROMACHUSPraetor sive Dux Seleuci iunioris, de quo Polyaen. l. 4. c. 17.V.ANDROMACHUSTauromenitanus, Timaei Historici Pater, divitiis et animi magnitudine praecellens. Diodor. Sic. l. 16. Timoleontis in recuperand Syracusanorum libertate adiutor. Ibid. sol. 546.VI.ANDROMACHUSadulator Crassi, a quo Parthis proditus est. 2. Sophista e Neapoli Syriae, Zonae fil. qui Nicomediae Grammaticam docuit, Diocletiani tempore. Suidas.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.